Separavit sibi Dominus tribum Levi pro primogenitis quae tunc habebant, et jumenta Levitarum pro primogenitis jumentorum, quasi commutationem faciens cum populo. Primogenita enim omnia specialiter tunc erant sua, quia cum occideret primogenita Aegypti, pepercit primogenitis eorum, reservans ea sibi. Deinceps tamen propter id ipsum, omnia primogenita eorum sanctificavit sibi in perpetuum, et maxime quia primitiae quorumlibet fructuum debentur Domino. Pro his ergo primogenitis, quae nunc habebant tulit sibi tribum Levi, et jumenta eorum, et populus primogenita illa habuit pro Levitis et jumentis eorum. Et ne duodenarius numerus tribuum minueretur, tribum Manasse quasi pro Levitis instituit, Ephraim vero pro Joseph. Ne autem major videretur numerus Levitarum quam primogenitorum, et ita iniqua esset commutatio, ait Dominus ad Moysen. Numera filios Levi masculos ab uno mense, et supra. Et cum numerati essent, inventi sunt viginti duo millia. Nota tamen, quia si diligenter attendas in libro Numerorum, numerum eorum per familias, invenies viginti duo millia, et trecentos. Dicit Hebraeus quia trecenti erant in eis primogeniti, et ita jam erant Domini. Iterum ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos masculos a mense uno, et supra. Et inventi sunt viginti duo millia et ducentos septuaginta tres. Tulit autem Moyses in pretio, ducentos septuaginta tres qui supererant, per singula capita quinque siclos, ad mensuram sanctuarii, et dedit eos Aaron, et filiis suis juxta verbum Domini.